| comitia deinde habita. consules creati C. Clau- | 41.8.1.1 |
| dius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. et postero die | |
| praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius | |
| Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius | |
| Scipio C. Ualerius Laeuinus. Tuberoni urbana iuris- | 2.1 |
| dictio, Quinctio peregrina euenit, Numisio Sicilia, | |
| Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem | |
| prouincia consularis facta. [Gracchus eam sortitur, | |
| Histriam Claudius.] Scipio et Laeuinus Galliam in duas | 3.1 |
| diuisam prouincias sortiti sunt. idibus Martiis, quo | 4.1 |
| die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, men- | |
| tio tantum de prouinciis Sardinia Histriaque et utrius- | |
| que hostibus fuit, qui in his prouinciis bellum con- | |
| ciuissent. postero die legati Sardorum, qui ad nouos | 5.1 |
| magistratus dilati erant, <et> L. Minucius Thermus, qui | |
| legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum | |
| uenit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae | |
| prouinciae haberent. | 5 |
| mouerunt senatum et legationes socium nominis La- | 6.1 |
| tini, quae et censores et priores consules fatigauerant, | |
| tandem in senatum introductae. summa querellarum | 7.1 |
| erat, ciues suos Romae censos plerosque Romam commi- | |
| grasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, | |
| ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare | |
| possint. Fregellas quoque milia quattuor familiarum | 8.1 |
| transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, | |
| neque eo minus aut hos aut illos in dilectu | |
| militum dare. genera autem fraudis duo mutan- | 9.1 |
| dae uiritim ciuitatis inducta erant. lex sociis [ac] | |
| nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, | |
| dabat, ut ciues Romani fierent. ea lege male utendo alii | |
| sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. nam et | 10.1 |
| ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibuslibet | |
| Romanis in eam condicionem, ut manu mitterentur, | |
| mancipio dabant, libertinique ciues essent; et quibus | |
| stirps deesset, quam relinquerent, ut ciues Romani * * | 5 |
| fiebant. postea his quoque imaginibus iuris spretis, | 11.1 |
| promiscue sine lege, sine stirpe in ciuitatem Romanam | |
| per migrationem et censum transibant. haec ne postea | 12.1 |
| fierent, petebant legati, et ut redire in ciuitates iuberent | |
| socios; deinde ut lege cauerent, ne quis quem ciuitatis | |
| mutandae causa suum faceret neue alienaret; et si quis | |
| ita ciuis Romanus factus esset, <ciuis ne esset>. haec | 5 |
| impetrata ab senatu. |