| prouinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia | 41.9.1.1 |
| atque Histria <consulibus> decretae. in Sardiniam duae | 2.1 |
| legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni | |
| pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum so- | |
| ciorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem | |
| quinqueremes naues, si deducere ex naualibus uellet. | 5 |
| tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum | 3.1 |
| in Sardiniam, decretum. et legionem unam cum equi- | |
| tibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et | |
| ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam | |
| consules ad M. Titinium iussi. priusquam consules pro- | 4.1 |
| uincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: lapidem in | 5.1 |
| agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse; | |
| puerum trunci corporis in agro Romano natum et | |
| quadrupedem anguem uisum; et Capuae multa in foro | |
| aedificia de caelo tacta; et Puteolis duas naues fulminis | 5 |
| ictu concrematas esse. inter haec, quae nuntiabantur, | 6.1 |
| lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta | |
| intrasset, per Esquilinam magno consectantium tu- | |
| multu euasit. eorum prodigiorum causa consules maiores | 7.1 |
| hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pul- | |
| uinaria supplicatio fuit. sacrificiis rite perfectis pro- | 8.1 |
| uincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sar- | |
| dinia obuenit. | |
| legem dein de sociis C. Claudius tulit <ex> senatus con- | 9.1 |
| sulto et edixit, qui socii [ac] nominis Latini, ipsi | |
| maioresue eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus | |
| postue ea apud socios nominis Latini censi essent, ut | |
| omnes in suam quisque ciuitatem ante kal. Nouembres | 5 |
| redirent. quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio | 10.1 |
| praetori decreta est. ad legem et edictum consulis se- | 11.1 |
| natus consultum adiectum est, ut dictator, consul, inter- | |
| rex, censor, praetor, qui nunc esset <quiue postea futurus | |
| esset>, apud eorum quem <qui> manu mitteretur, in liber- | |
| tatem uindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum | 5 |
| manu mitteret, ciuitatis mutandae causa manu non mit- | |
| tere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non | |
| censuerunt. haec in posterum cauta iussique edicto C. | 12.1 |
| Claudi cons. * * * Claudio decreta est. |