Chalcidem ut uentum est, aliarum ciuitatium
|
42.44.1.1
|
principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo
|
|
quique proprie decreto regiam societatem aspernati Ro-
|
|
manis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in
|
|
fidem Romanorum permitti aecum censebat. inde cer-
|
2.1
|
tamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset,
|
|
haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque
|
|
eorum interficeretur. Thebae quoque ipsae, quod Boeo-
|
3.1
|
tiae caput est, in magno motu erant, aliis ad regem
|
|
trahentibus ciuitatem, aliis ad Romanos; et turba Co-
|
4.1
|
ronaeorum Haliartiorumque conuenerat ad defenden-
|
|
dum decretum regiae societatis. sed constantia princi-
|
|
pum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta
|
|
esset uis et fortuna imperii Romani, uicta tandem mul-
|
5
|
titudo et, ut tolleretur regia societas, decreuit, et eos,
|
|
qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satis-
|
|
faciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum
|
|
commendari ciuitatem iussit. Thebanos Marcius et Ati-
|
5.1
|
lius laeti audierunt auctoresque et his <et> separatim sin-
|
|
gulis fuerunt ad renouandam amicitiam mittendi Ro-
|
|
mam legatos. ante omnia exules restitui iusserunt et
|
6.1
|
auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita,
|
|
quod maxume uolebant, discusso Boeotico concilio <in
|
|
Pelo>ponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem
|
|
accersito. Argis praebitum est iis concilium; ubi res
|
7.1
|
* * * aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut
|
|
mille milites darent. id praesidium ad Chalcidem tuen-
|
8.1
|
dam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur,
|
|
missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in
|
|
Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.
|
|