| cum per omnem orationem satis frequenti ad- | 42.53.1.1 |
| sensu succlamatum esset, tum uero ea uociferatio simul | |
| indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum | |
| animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi | |
| faceret, tantum iussis ad iter <se> parare; iam enim dici | 2.1 |
| mouere castra ab Nymphaeo Romanos. <contione> dimissa | |
| ad audiendas legationes ciuitatium Macedoniae se con- | |
| tulit. uenerant autem ad pecunias pro facultatibus | 3.1 |
| quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum. om- | 4.1 |
| nibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios ap- | |
| paratus ad ea dictum sufficere. uehicula tantum im- | |
| perata, ut tormenta telorumque missilium ingentem uim | |
| praeparatam bellicumque aliud instrumentum ueherent. | 5 |
| profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad | 5.1 |
| Begorritim, quem uocant, lacum positis castris, postero | |
| die in Elimeam ad Haliacmona fluuium processit. | |
| deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cam- | 6.1 |
| bunios uocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Do- | |
| lichen: Tripolim uocant incolentes. haec tria oppida | 7.1 |
| paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, uicti | |
| tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. be- | 8.1 |
| nigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque | |
| idem <facturos>, * * urbem nihil cunctatis, qui incolebant, | |
| primo aduentu recipit. Cyretias oppugnare coactus | 9.1 |
| primo [etiam] die acri concursu ad portas armatorum est | |
| repulsus; postero die omnibus copiis adortus in dedi- | |
| tionem omnes ante noctem accepit. |