| huius generis adhortatione accensis militum ani- | 44.2.1.1 |
| mis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et | |
| C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta uenit. pla- | 2.1 |
| cuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed | |
| mouere extemplo castra atque inde pergere in Mace- | |
| doniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore | 3.1 |
| classis quoque inuehatur hostium litoribus. praetore di- | 4.1 |
| misso consul menstruum <frumentum> iusso milite secum | |
| ferre profectus decumo post die, quam exercitum ac- | |
| ceperat, castra mouit; et unius diei progressus iter con- | 5.1 |
| uocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio ius- | |
| sisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam | |
| potissimum <uiam> peteret, rettulit ad consilium. aliis | 6.1 |
| per Pythoum placebat uia, aliis per Cambunios montes, | |
| qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter | |
| Ascuridem paludem. restabat aliquantum uiae commu- | 7.1 |
| nis; itaque in id tempus, quo prope diuortium itinerum | |
| castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in | 8.1 |
| Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen | |
| statiua habuit ad consulendum rursus, quam potissi- | |
| mum capesseret uiam. per eosdem dies Perseus cum ad- | 9.1 |
| propinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, | |
| ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in | 10.1 |
| iugum Cambuniorum montium—Uolustana ipsi uo- | |
| cant—decem milia leuis armaturae †iuuenum cum | |
| duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super | 11.1 |
| Ascuridem paludem erat—Lapathus uocatur locus—, | |
| Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedo- | |
| num praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo | 12.1 |
| circa Dium statiua habuit; deinde adeo inops consilii, ut | |
| obtorpuisse uideretur, cum equitibus expeditis litore | |
| nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde | |
| cursu Dium repetens. | 5 |