hac uirium accessione animus creuit praetori, 44.11.1.1
ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro 2.1
rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae
Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico
saepta m<ari>. eminet namque in altum lingua, in qua 3.1
sita est, nec minus quam †inaltus magnitudine Atho
mons excurrit, obuersa in regionem Magnesiae duobus
inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est
nomen, minori Canastraeum. diuisis partibus oppu- 4.1
gnare adorti. Romanus ad Clitas, quas uocant, muni-
menta, ceruis etiam obiectis, ut uiam intercluderet, a
Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera
parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis 5.1
in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus,
plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nus-
quam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret,
monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, 5
qua ueterem murum, sed simplici laterum ordine struc-
tos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter 6.1
in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si
muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in
custodiam eius loci propugnatores urbis auertisset. erant 7.1
in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam
iuuentutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo
milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi,
bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum 8.1
subire Romani summa ui niterentur, momento temporis
parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod
si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepis-
sent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum 9.1
est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte
alia in urbem inrupturi.