dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Ro-
|
45.26.1.1
|
mae <in Asia> geruntur, interim <in> Illyrico L. Anicius
|
|
rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem red-
|
|
acto Scodrae, quae regia fuerat, praesidio inposito
|
2.1
|
Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus oppor-
|
|
tunis, C. Licinium. praepositis his Illyrico, reliquo
|
3.1
|
exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote
|
|
ei dedita est omni multitudine cum infulis obuiam effu-
|
|
sa. hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus,
|
4.1
|
cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmo-
|
|
nem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Pas-
|
|
saronem ducit. Antinous et Theodotus principes eius
|
5.1
|
ciuitatis erant, insignes et fauore Persei et odio ad-
|
|
uersus Romanos, iidem uniuersae genti auctores de-
|
|
sciscendi ab Romanis. hi conscientia priuatae noxae,
|
6.1
|
quia ipsis nulla spes ueniae erat, ut communi ruina
|
|
patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudi-
|
|
nem, ut mortem seruituti praeponerent, hortantes. nemo
|
7.1
|
aduersus praepotentis uiros hiscere audebat; tandem
|
|
Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum
|
|
maior a Romanis metus timorem a principibus suis
|
|
uicisset, 'quae uos rabies' inquit 'agitat, qui duorum
|
5
|
hominum noxae ciuitatem accessionem facitis? equidem
|
8.1
|
pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audiui:
|
|
<qui> patriam pro se perire aecum censerent, hi primi
|
|
inuenti sunt. quin aperimus portas et imperium accipi-
|
|
mus, quod orbis terrarum accepit?' haec dicentem cum
|
9.1
|
multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in pri-
|
|
mam stationem hostium inruperunt atque ibi offeren-
|
|
tes se ipsi uolneribus interfecti; urbs dedita est Roma-
|
|
nis. simili pertinacia Cephalonis principis clausum
|
10.1
|
Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec
|
|
Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. pacata
|
11.1
|
Epiro diuisisque in hiberna copiis per opportunas urbes,
|
|
regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque le-
|
|
gati ab Roma uenerant, euocatis ex tota prouincia prin-
|
|
cipibus conuentum habuit. ibi pro tribunali pronun-
|
12.1
|
tiauit de sententia consilii senatum populumque Roma-
|
|
num Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus
|
|
oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. non solum
|
13.1
|
liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios,
|
|
Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod
|
|
incolumi Gentio ad Romanos defecissent. Daorsis quo-
|
14.1
|
que immunitatem dare, quod relicto Carauantio cum
|
|
armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassa-
|
|
rensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis uectigal dimi-
|
|
dium eius, quod regi pependissent, <inpositum>. inde in
|
15.1
|
tres partes Illyricum diuisit. unam eam fecit, quae
|
|
supra †Dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam
|
|
Agrauonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eo-
|
|
rum. hac formula dicta [in] Illyrico ipse inde Epiri
|
5
|
Passaronem in hiberna redit.
|
|