| per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta | 3.52.1.1 |
| plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum mon- | |
| tem ex Auentino transit, adfirmante Duillio non prius quam | 2.1 |
| deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram; | |
| admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros | |
| qua sine restituta potestate redigi in concordiam res ne- | |
| queant. uia Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, pro- | 3.1 |
| fecti castra in monte Sacro locauere, modestiam patrum suo- | |
| rum nihil uiolando imitati. secuta exercitum plebs, nullo | 4.1 |
| qui per aetatem ire posset retractante. prosequuntur coniu- | |
| ges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec | |
| pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes. | |
| cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro | 5.1 |
| praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in sena- | |
| tum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam | |
| Horatius ac Ualerius uociferabantur: 'quid exspectabitis, | 6.1 |
| patres conscripti? si decemuiri finem pertinaciae non fa- | |
| ciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem | |
| istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? tectis | |
| ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum uestro- | 7.1 |
| rum maiorem prope numerum in foro conspici quam togato- | |
| rum aliorum? quid si hostes ad urbem ueniant facturi | |
| estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur, | |
| armata ueniat? occasune urbis uoltis finire imperium? | 5 |
| atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni | 8.1 |
| plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam | |
| illi plebeiis. nouam inexpertamque eam potestatem eripuere | 9.1 |
| patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant deside- | |
| rium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo | |
| minus illi auxilii egeant.' cum haec ex omni parte iactaren- | 10.1 |
| tur, uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur, | |
| in potestate patrum adfirmant. id modo simul orant ac | 11.1 |
| monent ut ipsis ab inuidia caueatur nec suo sanguine ad | |
| supplicia patrum plebem adsuefaciant. |