C. Claudius, qui perosus decemuirorum scelera et ante
|
3.58.1.1
|
omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in
|
|
patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula
|
|
eius deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum
|
|
gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque
|
5
|
ne Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et
|
2.1
|
uinculis uiderentur digni. uirum honoratissimae imaginis
|
|
futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani
|
|
iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac latrones. auer-
|
3.1
|
terent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque
|
|
animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condo-
|
|
narent quam propter unius odium multorum preces asper-
|
|
narentur. se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo
|
4.1
|
in gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum.
|
|
uirtute libertatem reciperatam esse: clementia concordiam
|
|
ordinum stabiliri posse. erant quos moueret sua magis
|
5.1
|
pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Uerginius sui
|
|
potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae
|
|
regnum in plebem sortitae sed necessariorum Uerginiae
|
|
trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis
|
5
|
creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. iustio-
|
6.1
|
res hae lacrimae uidebantur. itaque spe incisa, priusquam
|
|
prodicta dies adesset, Appius mortem sibi consciuit.
|
|
subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus
|
7.1
|
inuidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega
|
|
dicerentur. plus tamen facta iniuria Oppio quam non pro-
|
8.1
|
hibita inuidiae fecit. testis productus, qui septem et uiginti
|
|
enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus donaque
|
|
ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum
|
|
uirgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam
|
5
|
reus dicere posset, priuatus iterum in se saeuiret. Oppius
|
9.1
|
quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem finem ibi
|
|
uitae fecit. bona Claudi Oppique tribuni publicauere.
|
|
collegae eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata
|
|
sunt. et M. Claudius, adsertor Uerginiae, die dicta dam-
|
10.1
|
natus, ipso remittente Uerginio ultimam poenam dimissus
|
|
Tibur exsulatum abiit, manesque Uerginiae, mortuae quam
|
11.1
|
uiuae felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati,
|
|
nullo relicto sonte tandem quieuerunt.
|
|