| C. Claudius, qui perosus decemuirorum scelera et ante | 3.58.1.1 |
| omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in | |
| patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula | |
| eius deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum | |
| gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque | 5 |
| ne Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et | 2.1 |
| uinculis uiderentur digni. uirum honoratissimae imaginis | |
| futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani | |
| iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac latrones. auer- | 3.1 |
| terent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque | |
| animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condo- | |
| narent quam propter unius odium multorum preces asper- | |
| narentur. se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo | 4.1 |
| in gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. | |
| uirtute libertatem reciperatam esse: clementia concordiam | |
| ordinum stabiliri posse. erant quos moueret sua magis | 5.1 |
| pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Uerginius sui | |
| potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae | |
| regnum in plebem sortitae sed necessariorum Uerginiae | |
| trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis | 5 |
| creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. iustio- | 6.1 |
| res hae lacrimae uidebantur. itaque spe incisa, priusquam | |
| prodicta dies adesset, Appius mortem sibi consciuit. | |
| subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus | 7.1 |
| inuidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega | |
| dicerentur. plus tamen facta iniuria Oppio quam non pro- | 8.1 |
| hibita inuidiae fecit. testis productus, qui septem et uiginti | |
| enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus donaque | |
| ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum | |
| uirgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam | 5 |
| reus dicere posset, priuatus iterum in se saeuiret. Oppius | 9.1 |
| quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem finem ibi | |
| uitae fecit. bona Claudi Oppique tribuni publicauere. | |
| collegae eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata | |
| sunt. et M. Claudius, adsertor Uerginiae, die dicta dam- | 10.1 |
| natus, ipso remittente Uerginio ultimam poenam dimissus | |
| Tibur exsulatum abiit, manesque Uerginiae, mortuae quam | 11.1 |
| uiuae felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati, | |
| nullo relicto sonte tandem quieuerunt. |