qui regno ita potitus urbem nouam conditam ui et armis,
|
1.19.1.1
|
iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
|
|
quibus cum inter bella adsuescere uideret non posse—quippe
|
2.1
|
efferari militia animos—, mitigandum ferocem populum armo-
|
|
rum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indi-
|
|
cem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse ciuitatem,
|
|
clausus pacatos circa omnes populos significaret.—bis deinde
|
3.1
|
post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule
|
|
post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod no-
|
|
strae aetati di dederunt ut uideremus, post bellum Actiacum
|
|
ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.—
|
5
|
clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac
|
4.1
|
foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum
|
|
curis, ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disci-
|
|
plinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad
|
|
multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam,
|
5
|
deorum metum iniciendum ratus est. qui cum descendere
|
5.1
|
ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat
|
|
sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se mo-
|
|
nitu quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes
|
|
suos cuique deorum praeficere. atque omnium primum ad
|
6.1
|
cursus lunae in duodecim menses discribit annum; quem quia
|
|
tricenos dies singulis mensibus luna non explet desuntque sex
|
|
dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis
|
|
mensibus interponendis ita dispensauit, ut uicesimo anno ad
|
5
|
metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum
|
|
spatiis dies congruerent. idem nefastos dies fastosque fecit
|
7.1
|
quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.
|
|