| T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius con- | 3.66.1.1 |
| sules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acce- | |
| perunt; sed imminebat utrumque. iam non ultra discordia | 2.1 |
| ciuium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata in patres, | |
| cum dies alicui nobilium dicta nouis semper certaminibus | |
| contiones turbaret. ad quarum primum strepitum, uelut | 3.1 |
| signo accepto, arma cepere Aequi ac Uolsci, simul quod per- | |
| suaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum | |
| indictum haberi non potuisse, abnuente iam plebe imperium: | |
| eo aduersus se non esse missos exercitus. dissolui licentia | 4.1 |
| militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. | |
| quicquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos | |
| uerti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasio- | |
| nem esse. coniunctis exercitibus Latinum primum agrum | 5.1 |
| perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occur- | |
| rebat, tum uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa | |
| Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere, | |
| uastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. | 5 |
| unde postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad | 6.1 |
| Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem | |
| populum uocauit. |