| eodem tempore et consules senatum in tribunum et tri- | 4.2.1.1 |
| bunus populum in consules incitabat. negabant consules | |
| iam ultra ferri posse furores tribunicios; uentum iam ad | |
| finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo | |
| non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam | 5 |
| consulum culpa accidere. cuius rei praemium sit in ciuitate, | 2.1 |
| eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic | |
| bello fieri. maximum Romae praemium seditionum esse; | 3.1 |
| ideo <eas> singulis uniuersisque semper honori fuisse. [remi- | 4.1 |
| niscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepis- | |
| sent, quam liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs | |
| gloriari posset auctiorem amplioremque esse.] finem ergo | |
| non fieri, nec futuram donec quam felices seditiones tam | 5 |
| honorati seditionum auctores essent. quas quantasque res | 5.1 |
| C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, pertur- | |
| bationem auspiciorum publicorum priuatorumque adferre, | |
| ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine | |
| omni sublato nec se quisquam nec suos nouerit. quam | 6.1 |
| enim aliam uim conubia promiscua habere nisi ut ferarum | |
| prope ritu uolgentur concubitus plebis patrumque? ut qui | |
| natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; | |
| dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse | 5 |
| concors. parum id uideri quod omnia diuina humanaque | 7.1 |
| turbentur: iam ad consulatum uolgi turbatores accingi. et | |
| primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus | |
| temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe uelit | |
| populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe | 5 |
| seditiosissimum quemque; Canuleios igitur Iciliosque con- | |
| sules fore. ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae | 8.1 |
| maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros | |
| potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. certum | 9.1 |
| habere maiores quoque, si diuinassent concedendo omnia | |
| non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis | |
| iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram, primo | 10.1 |
| quamlibet dimicationem subituros fuisse potius quam eas | |
| leges sibi imponi paterentur. quia tum concessum sit de | |
| tribunis, iterum concessum esse. <reminiscerentur quam | |
| maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis | 5 |
| tradituri essent, uel quem ad modum plebs gloriari posset | |
| <se> auctiorem amplioremque esse.> finem non fieri posse | 11.1 |
| si in eadem ciuitate tribuni plebis et patres essent; aut | |
| hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potius- | |
| que sero quam nunquam obuiam eundum audaciae temeri- | |
| tatique. illine ut impune primo discordias serentes conci- | 12.1 |
| tent finitima bella, deinde aduersus ea quae concitauerint | |
| armari ciuitatem defendique prohibeant, et cum hostes | |
| tantum non arcessierint, exercitus conscribi aduersus hostes | |
| non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se | 13.1 |
| nisi suas leges tamquam uictoris patres accipi sinant dilectum | |
| haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se | |
| proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid | |
| eam uocem animorum, non plebi Romanae, sed Uolscis et | 5 |
| Aequis et Ueientibus allaturam? nonne Canuleio duce se | 14.1 |
| speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? ni | |
| patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam | |
| eripuerint, consules paratos esse duces prius aduersus scelus | |
| ciuium quam aduersus hostium arma. | 5 |