| cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro | 4.3.1.1 |
| legibus suis et aduersus consules ita disseruit: 'quanto | 2.1 |
| opere uos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos | |
| ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia uiueretis, | |
| saepe equidem et ante uideor animaduertisse, nunc tamen | 3.1 |
| maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti | |
| sunt, quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum | |
| esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam | |
| incolere? altera conubium petimus, quod finitimis exter- | 4.1 |
| nisque dari solet; nos quidem ciuitatem, quae plus quam | |
| conubium est, hostibus etiam uictis dedimus: altera nihil | 5.1 |
| noui ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usur- | |
| pamus, ut quibus uelit populus Romanus honores mandet. | |
| quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me | 6.1 |
| impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus | |
| temperaturos, uiolaturosque denuntient sacrosanctam potes- | |
| tatem? si populo Romano liberum suffragium datur, ut | 7.1 |
| quibus uelit consulatum mandet, et non praeciditur spes | |
| plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi | |
| summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio | |
| actum est? et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, | 5 |
| tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum | |
| dicat? ecquid sentitis in quanto contemptu uiuatis? lucis | 8.1 |
| uobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod | |
| uocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur. | |
| quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem ple- | 9.1 |
| beium fieri. obsecro uos, si non ad fastos, non ad commen- | |
| tarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae | |
| omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum | |
| successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere | 5 |
| quod non in regibus ante fuerit? en unquam creditis | 10.1 |
| fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non | |
| patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro | |
| accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? | |
| L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae | 11.1 |
| quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tar- | |
| quiniis, uiuis liberis Anci, regem factum? Ser. Tullium | 12.1 |
| post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre | |
| serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. | |
| Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in | |
| societatem regni accepit? ergo dum nullum fastiditur genus | 13.1 |
| in quo eniteret uirtus, creuit imperium Romanum. paeniteat | |
| nunc uos plebeii consulis, cum maiores nostri aduenas reges | |
| non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs | |
| fuerit peregrinae uirtuti? Claudiam certe gentem post reges | 14.1 |
| exactos ex Sabinis non in ciuitatem modo accepimus sed | |
| etiam in patriciorum numerum. ex peregrinone patricius, | 15.1 |
| deinde consul fiat, ciuis Romanus si sit ex plebe, praecisa | |
| consulatus spes erit? utrum tandem non credimus fieri | 16.1 |
| posse, ut uir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex | |
| plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. Tullio similis, an, ne | 17.1 |
| si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum | |
| patiemur, potiusque decemuiris, taeterrimis mortalium, qui | |
| tum omnes ex patribus erant, quam optimis regum, nouis | |
| hominibus, similes consules sumus habituri? | 5 |