| at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. | 4.4.1.1 |
| quid postea? nullane res noua institui debet? et quod | |
| nondum est factum—multa enim nondum sunt facta in nouo | |
| populo—, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet? ponti- | 2.1 |
| fices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pom- | |
| pilio creati sunt. census in ciuitate et discriptio centuriarum | |
| classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta. consules | 3.1 |
| nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris | |
| nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit. | |
| tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est | |
| ut fierent. decemuiros legibus scribendis intra decem hos | 5 |
| annos et creauimus et e re publica sustulimus. quis dubitat | 4.1 |
| quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente noua | |
| imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? | |
| hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non | 5.1 |
| decemuiri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum | |
| summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior | |
| contumelia potest quam partem ciuitatis uelut contaminatam | |
| indignam conubio haberi? quid est aliud quam exsilium | 6.1 |
| intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinita- | |
| tibus, ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur | |
| sanguis. quid? hoc si polluit nobilitatem istam uestram, | 7.1 |
| quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec | |
| sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab | |
| regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram | |
| seruare priuatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe | 5 |
| neque uestras filias sororesque ecnubere sinendo e patribus? | |
| nemo plebeius patriciae uirgini uim adferret; patriciorum | 8.1 |
| ista libido est; nemo inuitum pactionem nuptialem quem- | |
| quam facere coegisset. uerum enimuero lege id prohiberi | 9.1 |
| et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumelio- | |
| sum plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium diuiti- | |
| bus ac pauperibus? quod priuatorum consiliorum ubique | 10.1 |
| semper fuit, ut in quam cuique feminae conuenisset domum | |
| nuberet, ex qua pactus esset uir domo, in matrimonium | |
| duceret, id uos sub legis superbissimae uincula conicitis, | |
| qua dirimatis societatem ciuilem duasque ex una ciuitate | 5 |
| faciatis. cur non sancitis ne uicinus patricio sit plebeius | 11.1 |
| nec eodem itinere eat, ne idem conuiuium ineat, ne in foro | |
| eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam | |
| patricius duxerit, si patriciam plebeius? quid iuris tandem | |
| immutatur? nempe patrem sequuntur liberi. nec quod | 12.1 |
| nos ex conubio uestro petamus quicquam est, praeterquam | |
| ut hominum, ut ciuium numero simus, nec uos, nisi in con- | |
| tumeliam ignominiamque nostram certare iuuat, quod con- | |
| tendatis quicquam est. | 5 |