| denique utrum tandem populi Romani an uestrum sum- | 4.5.1.1 |
| mum imperium est? regibus exactis utrum uobis dominatio | |
| an omnibus aequa libertas parta est? oportet licere populo | 2.1 |
| Romano, si uelit, iubere legem, an ut quaeque rogatio pro- | |
| mulgata erit uos dilectum pro poena decernetis, et simul | |
| ego tribunus uocare tribus in suffragium coepero, tu statim | |
| consul sacramento iuniores adiges et in castra educes, et | 5 |
| minaberis plebi, minaberis tribuno? quid si non quantum | 3.1 |
| istae minae aduersus plebis consensum ualerent bis iam | |
| experti essetis? scilicet quia nobis consultum uolebatis, | |
| certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod | |
| quae pars firmior eadem modestior fuit? nec nunc erit | 4.1 |
| certamen, Quirites; animos uestros illi temptabunt semper, | |
| uires non experientur. itaque ad bella ista, seu falsa seu | 5.1 |
| uera sunt, consules, parata uobis plebes est, si conubiis | |
| redditis unam hanc ciuitatem tandem facitis, si coalescere, | |
| si iungi miscerique uobis priuatis necessitudinibus possunt, | |
| si spes, si aditus ad honores uiris strenuis et fortibus datur, | 5 |
| si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod | |
| aequae libertatis est, in uicem annuis magistratibus parere | |
| atque imperitare licet. si haec impediet aliquis, ferte ser- | 6.1 |
| monibus et multiplicate fama bella; nemo est nomen datu- | |
| rus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis | |
| dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in | |
| priuata conubii societas est.' | 5 |