| cum in contionem et consules processissent et res a per- | 4.6.1.1 |
| petuis orationibus in altercationem uertisset, interroganti tri- | |
| buno cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse | 2.1 |
| uere, sic parum utiliter <alter> in praesens certamen respon- | |
| dit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemui- | |
| ros conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur. | |
| plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, | 3.1 |
| tamquam inuisi dis immortalibus, negarentur posse; nec | |
| ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum | |
| auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certa- | |
| ret, quam uicti tandem patres ut de conubio ferretur con- | 5 |
| cessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus | 4.1 |
| tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos | |
| esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilec- | |
| tui fore. | |
| cum Canuleius uictoria de patribus et plebis fauore ingens | 5.1 |
| esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua | |
| summa ui pugnant et crescente in dies fama belli dilectum | |
| impediunt. consules, cum per senatum intercedentibus | 6.1 |
| tribunis nihil agi posset, concilia principum domi habebant. | |
| apparebat aut hostibus aut ciuibus de uictoria concedendum | |
| esse. soli ex consularibus Ualerius atque Horatius non | 7.1 |
| intererant consiliis. C. Claudi sententia consules armabat in | |
| tribunos, Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini sententiae | |
| abhorrebant a caede uiolandisque quos foedere icto cum | |
| plebe sacrosanctos accepissent. per haec consilia eo deducta | 8.1 |
| est res, ut tribunos militum consulari potestate promisce ex | |
| patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis | |
| nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. | |
| comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicun- | 9.1 |
| tur. quibus indictis, extemplo quicumque aliquid seditiose | |
| dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare | |
| homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patri- | 10.1 |
| cios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde | |
| indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. pos- | |
| tremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse posses- | |
| sione rei publicae uiderentur. euentus eorum comitiorum | 11.1 |
| docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, | |
| alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; | |
| tribunos enim omnes patricios creauit populus, contentus eo | |
| quod ratio habita plebeiorum esset. hanc modestiam aequi- | 12.1 |
| tatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inueneris, | |
| quae tum populi uniuersi fuit? |