| anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat | 4.7.1.1 |
| primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, | |
| A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Cloelius, quorum | |
| in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit. | |
| sunt qui propter adiectum Aequorum Uolscorumque bello | 2.1 |
| et Ardeatium defectioni Ueiens bellum, quia duo consules | |
| obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos | |
| dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus crean- | |
| dis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. | 5 |
| non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia | 3.1 |
| tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac | |
| uitio creati, honore abiere, quod C. Curtius qui comitiis | |
| eorum praefuerat parum recte tabernaculum cepisset. | |
| legati ab Ardea Romam uenerunt, ita de iniuria que- | 4.1 |
| rentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros | |
| restituto agro appareret. ab senatu responsum est iudicium | 5.1 |
| populi rescindi ab senatu non posse, praeterquam quod nullo | |
| nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum | |
| causa: si Ardeates sua tempora exspectare uelint arbitrium- | 6.1 |
| que senatui leuandae iniuriae suae permittant, fore ut post- | |
| modo gaudeant se irae moderatos, sciantque patribus aeque | |
| curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diu- | |
| turna esset. ita legati cum se rem integram relaturos | 7.1 |
| dixissent, comiter dimissi. | |
| patricii cum sine curuli magistratu res publica esset, | |
| coiere et interregem creauere. contentio consulesne an tri- | |
| buni militum crearentur in interregno rem dies complures | 5 |
| tenuit. interrex ac senatus, consulum comitia, tribuni plebis | 8.1 |
| et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. uicere | |
| patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura | |
| honorem, frustra certare supersedit, et principes plebis ea | 9.1 |
| comitia malebant, quibus non haberetur ratio sua, quam qui- | |
| bus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi certa- | |
| men sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere. | |
| T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium | 10.1 |
| Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. <suffectis> his con- | |
| sulibus cum Ardeatibus foedus renouatum est; idque monu- | |
| menti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in | |
| annalibus priscis neque in libris magistratuum inueniuntur. | 5 |
| credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo perinde | 11.1 |
| ac totum annum in imperio fuerint, [suffectis iis consulibus] | |
| praetermissa nomina consulum horum. Licinius Macer | 12.1 |
| auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad | |
| Monetae ea inuenta. et foris, cum tot terrores a finitimis | |
| ostentati essent, et domi otium fuit. |