| hunc annum, seu tribunos modo seu tribunis suffectos | 4.8.1.1 |
| consules quoque habuit, sequitur annus haud dubiis consu- | |
| libus, M. Geganio Macerino iterum T. Quinctio Capitolino | |
| quintum. idem hic annus censurae initium fuit, rei a parua | 2.1 |
| origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut | |
| morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, senatui | |
| equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen, [sub | |
| dicione eius magistratus ius] publicorum ius priuatorumque | 5 |
| locorum, uectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio | |
| <eius> essent. ortum autem initium est rei, quod in | 3.1 |
| populo per multos annos incenso neque differri census | |
| poterat neque consulibus, cum tot populorum bella im- | |
| minerent, operae erat id negotium agere. mentio inlata | 4.1 |
| apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo | |
| proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custo- | |
| diaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi | |
| subiceretur. et patres quamquam rem paruam, tamen quo | 5.1 |
| plures patricii magistratus in re publica essent, laeti acce- | |
| pere, id quod euenit futurum, credo, etiam rati, ut mox opes | |
| eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adice- | |
| rent, et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam | 6.1 |
| speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in paruis | |
| quoque rebus incommode aduersarentur, haud sane teten- | |
| dere. cum a primoribus ciuitatis spretus honor esset, | 7.1 |
| Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, | |
| ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui | |
| agendo populus suffragiis praefecit. censores ab re appel- | |
| lati sunt. | 5 |