| dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea ueniunt, pro | 4.9.1.1 |
| ueterrima societate renouataque foedere recenti auxilium | |
| prope euersae urbi implorantes. frui namque pace optimo | 2.1 |
| consilio cum populo Romano seruata per intestina arma | |
| non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine | |
| factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis | 3.1 |
| exitio quam bella externa, quam fames morbiue quaeque | |
| alia in deum iras uelut ultima publicorum malorum uertunt. | |
| uirginem plebeii generis maxime forma notam <duo> petiere | 4.1 |
| iuuenes, alter uirgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi | |
| eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam | |
| forma captus. adiuuabant eum optumatium studia, per | 5.1 |
| quae in domum quoque puellae certamen partium pene- | |
| trauit. nobilis superior iudicio matris esse, quae quam | |
| splendidissimis nuptiis iungi puellam uolebat: tutores in ea | |
| quoque re partium memores ad suum tendere. cum res | 6.1 |
| peragi intra parietes nequisset, uentum in ius est. postulatu | |
| audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis | |
| arbitrium dant ius nuptiarum. sed uis potentior fuit; | 7.1 |
| namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti | |
| palam in foro contionati, manu facta uirginem ex domo | |
| matris rapiunt; aduersus quos infestior coorta optumatium | 8.1 |
| acies sequitur accensum iniuria iuuenem. fit proelium | |
| atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex | |
| urbe profecta, colle quodam capto, in agros optumatium cum | |
| ferro ignique excursiones facit; urbem quoque, omni etiam | 9.1 |
| expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem | |
| praedae euocata, obsidere parat; nec ulla species cladesque | 10.1 |
| belli abest, uelut contacta ciuitate rabie duorum iuuenum | |
| funestas nuptias ex occasu patriae petentium. parum | 11.1 |
| parti utrique domi armorum bellique est uisum; optumates | |
| Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam | |
| secum Ardeam Uolscos exciuere. priores Uolsci duce Aequo | 12.1 |
| Cluilio Ardeam uenere et moenibus hostium uallum obiecere. | |
| quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius | 13.1 |
| consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste | |
| locum castris cepit, praecipitique iam die curare corpora | |
| milites iubet. quarta deinde uigilia signa profert; coep- | |
| tumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Uolsci | 5 |
| firmiore se munimento ab Romanis circumuallatos quam | |
| a se urbem uiderent; et alia parte consul muro Ardeae | 14.1 |
| brachium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent. |