| tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo con- | 4.25.1.1 |
| sularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, | |
| euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crea- | |
| rentur. uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius | 2.1 |
| crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius | |
| Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas. pestilentia eo | 3.1 |
| anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro | |
| ualetudine populi uota est. multa duumuiri ex libris placan- | |
| dae deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere; | |
| magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum | 4.1 |
| pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia | |
| morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam | |
| Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam | |
| quoque frumenti causa misere. consularium comitiorum | 5.1 |
| nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate | |
| omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius | |
| Medullinus Sp. Postumius Albus. eo anno uis morbi | 6.1 |
| leuata neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat, | |
| periculum fuit. consilia ad mouenda bella in Uolscorum | 7.1 |
| Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae | |
| agitata. ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod | 8.1 |
| ante concilium fieret, nequiquam Ueiente populo querente | |
| eandem qua Fidenae deletae sint imminere Ueiis fortunam. | |
| interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam im- | 9.1 |
| minentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus | |
| indicere in domos tribunorum plebis; ibi secreta consilia | 10.1 |
| agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos | |
| tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam | |
| plebeio ad eum honorem aditus fuerit. multum prouidisse | 11.1 |
| suos maiores qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus | |
| paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; | |
| adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a | |
| patribus contemni. alii purgare plebem, culpam in patres | 12.1 |
| uertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum | |
| plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis | |
| precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram | |
| suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. | 5 |
| placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promul- | 13.1 |
| gare ne cui album in uestimentum addere petitionis causa li- | |
| ceret. parua nunc res et uix serio agenda uideri possit, quae | |
| tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. uicere | 14.1 |
| tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis | |
| animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera | |
| essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia | |
| haberentur. | 5 |