| priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere | 1.26.1.1 |
| icto quid imperaret, imperat Tullus uti iuuentutem in armis | |
| habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Ueientibus | |
| foret. ita exercitus inde domos abducti. princeps Horatius | 2.1 |
| ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror uirgo, quae | |
| desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante portam Capenam | |
| fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi | |
| quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine spon- | 5 |
| sum mortuum appellat. mouet feroci iuueni animum com- | 3.1 |
| ploratio sororis in uictoria sua tantoque gaudio publico. | |
| stricto itaque gladio simul uerbis increpans transfigit puellam. | |
| 'abi hinc cum immaturo amore ad sponsum,' inquit, 'oblita | 4.1 |
| fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae. sic eat quae- | |
| cumque Romana lugebit hostem.' atrox uisum id facinus | 5.1 |
| patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen | |
| raptus in ius ad regem. rex ne ipse tam tristis ingratique | |
| ad uolgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor | |
| esset, concilio populi aduocato 'duumuiros' inquit, 'qui | 5 |
| Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.' | |
| lex horrendi carminis erat: 'duumuiri perduellionem iu- | 6.1 |
| dicent; si a duumuiris prouocarit, prouocatione certato; si | |
| uincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; | |
| uerberato uel intra pomerium uel extra pomerium.' hac | 7.1 |
| lege duumuiri creati, qui se absoluere non rebantur ea lege | |
| ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter | |
| ex iis 'Publi Horati, tibi perduellionem iudico' inquit. 'i, | |
| lictor, colliga manus.' accesserat lictor iniciebatque la- | 8.1 |
| queum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis inter- | |
| prete, 'prouoco' inquit. itaque prouocatione certatum ad | |
| populum est. moti homines sunt in eo iudicio maxime | 9.1 |
| P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; | |
| ni ita esset, patrio iure in filium animaduersurum fuisse. | |
| orabat deinde ne se quem paulo ante cum egregia stirpe | |
| conspexissent orbum liberis facerent. inter haec senex | 10.1 |
| iuuenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc | |
| Pila Horatia appellatur ostentans, 'huncine' aiebat, 'quem | |
| modo decoratum ouantemque uictoria incedentem uidistis, | |
| Quirites, eum sub furca uinctum inter uerbera et cruciatus | 5 |
| uidere potestis? quod uix Albanorum oculi tam deforme | |
| spectaculum ferre possent. i, lictor, colliga manus, quae | 11.1 |
| paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. | |
| i, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici sus- | |
| pende; uerbera uel intra pomerium, modo inter illa pila et | |
| spolia hostium, uel extra pomerium, modo inter sepulcra | 5 |
| Curiatiorum; quo enim ducere hunc iuuenem potestis ubi | |
| non sua decora eum a tanta foeditate supplicii uindicent?' | |
| non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in | 12.1 |
| omni periculo animum, absolueruntque admiratione magis | |
| uirtutis quam iure causae. itaque ut caedes manifesta aliquo | |
| tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret | |
| pecunia publica. is quibusdam piacularibus sacrificiis factis | 13.1 |
| quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per uiam | |
| tigillo, capite adoperto uelut sub iugum misit iuuenem. id | |
| hodie quoque publice semper refectum manet; sororium | |
| tigillum uocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat | 14.1 |
| icta, constructum est saxo quadrato. |