insequens annus tribunos militum consulari potestate 5.8.1.1
habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Uer-
ginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium
iterum. his tribunis, dum cura omnium in Ueiens bellum 2.1
intenta est, neglectum Anxuri praesidium uacationibus mili-
tum et Uolscos mercatores uolgo receptando, proditis repente
portarum custodibus oppressum est. minus militum periit, 3.1
quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros
uicinasque urbes negotiabantur. nec Ueiis melius gesta 4.1
res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat;
nam et duces Romani plus inter se irarum quam aduersus
hostes animi habuerunt, et auctum est bellum aduentu re-
pentino Capenatium atque Faliscorum. hi duo Etruriae 5.1
populi, quia proximi regione erant, deuictis Ueiis bello quo-
que Romano se proximos fore credentes, Falisci propria 6.1
etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immis-
cuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter
se obligati, cum exercitibus necopinato ad Ueios accessere.
forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum praeerat 7.1
castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etru-
riam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani
crediderant. eadem opinio Ueientes in urbe concitauit.
ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; con- 8.1
cursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec
Ueientem satis cohibere intra munitiones nec suis muni-
mentis arcere uim ac tueri se ab exteriore poterant hoste.
una spes erat, si ex maioribus castris subueniretur, ut di- 9.1
uersae legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum, aliae
contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris
praeerat Uerginius, priuatim Sergio inuisus infestusque. is 10.1
cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones,
utrimque inuehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit,
si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum.
huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne 11.1
quam opem ab inimico uideretur petisse, uinci ab hoste
quam uincere per ciuem maluit. diu in medio caesi milites; 12.1
postremo desertis munitionibus, perpauci in maiora castra,
pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi
cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Uerginium
ex castris, interea praeesse legatos placuit. acta deinde in 13.1
senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci
rei publicae, <plerique> huic atque illi ut quosque studium
priuatim aut gratia occupauerat adsunt.