| prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia | 5.15.1.1 |
| singuli auctores erant parum credita spretaque, et quia, | |
| hostibus Etruscis, per quos ea procurarent haruspices non | |
| erant: in unum omnium curae uersae sunt quod lacus in | 2.1 |
| Albano nemore, sine ullis caelestibus aquis causaue qua | |
| alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam | |
| creuit. quidnam eo di portenderent prodigio missi scisci- | 3.1 |
| tatum oratores ad Delphicum oraculum. sed propior | 4.1 |
| interpres fatis oblatus senior quidam Ueiens, qui inter cauil- | |
| lantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etrus- | |
| cosque uaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu | |
| Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Ueiis Roma- | 5 |
| num. quod primo uelut temere iactum sperni, agitari | 5.1 |
| deinde sermonibus coeptum est donec unus ex statione | |
| Romana percontatus proximum oppidanorum, iam per | |
| longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam | |
| is esset qui per ambages de lacu Albano iaceret, postquam | 6.1 |
| audiuit haruspicem esse, uir haud intacti religione animi, | |
| causatus de priuati portenti procuratione si operae illi esset | |
| consulere uelle, ad conloquium uatem elicuit. cumque | 7.1 |
| progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, | |
| praeualens iuuenis Romanus senem infirmum in conspectu | |
| omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad | |
| suos transtulit. qui cum perductus ad imperatorem, inde | 8.1 |
| Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id | |
| esset quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto | 9.1 |
| iratos deos Ueienti populo illo fuisse die quo sibi eam men- | |
| tem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet. itaque | 10.1 |
| quae tum cecinerit diuino spiritu instinctus, ea se nec ut | |
| indicta sint reuocare posse, et tacendo forsitan quae di | |
| immortales uolgari uelint haud minus quam celanda effando | |
| nefas contrahi. sic igitur libris fatalibus, sic disciplina | 11.1 |
| Etrusca traditum esse, [ut] quando aqua Albana abundas- | |
| set, tum si eam Romanus rite emisisset uictoriam de Ueien- | |
| tibus dari; antequam id fiat deos moenia Ueientium deser- | |
| turos non esse. exsequebatur inde quae sollemnis deriua- | 12.1 |
| tio esset; sed auctorem leuem nec satis fidum super tanta | |
| re patres rati decreuere legatos sortesque oraculi Pythici | |
| exspectandas. |