| iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano | 5.19.1.1 |
| aqua emissa in agros, Ueiosque fata adpetebant. igitur | 2.1 |
| fatalis dux ad excidium illius urbis seruandaeque patriae, | |
| M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P. | |
| Cornelium Scipionem dixit. omnia repente mutauerat im- | 3.1 |
| perator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna | |
| quoque alia urbis uideri. omnium primum in eos qui a | 4.1 |
| Ueiis in illo pauore fugerant more militari animaduertit, | |
| effecitque ne hostis maxime timendus militi esset. deinde | |
| indicto dilectu in diem certam, ipse interim Ueios ad con- | |
| firmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad scri- | 5.1 |
| bendum nouum exercitum redit, nullo detractante militiam. | |
| peregrina etiam iuuentus, Latini Hernicique, operam suam | |
| pollicentes ad id bellum uenere; quibus cum gratias in | 6.1 |
| senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum | |
| paratis, ludos magnos ex senatus consulto uouit Ueiis captis | |
| se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedica- | |
| turum, iam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam. profectus | 7.1 |
| cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam | |
| spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus | |
| signa confert. omnia ibi summa ratione consilioque acta | 8.1 |
| fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio tantum fudit | |
| hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus; | |
| cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita | |
| multum militi datum. inde ad Ueios exercitus ductus, | 9.1 |
| densioraque castella facta, et a procursationibus quae multae | |
| temere inter murum ac uallum fiebant, edicto ne quis iniussu | |
| pugnaret, ad opus milites traducti. operum fuit omnium | 10.1 |
| longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem | |
| hostium agi coeptus. quod ne intermitteretur opus neu | 11.1 |
| sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex | |
| munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi | |
| attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam | |
| in arcem uiam facerent. | 5 |