| dictator cum iam in manibus uideret uictoriam esse, urbem | 5.20.1.1 |
| opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non | |
| omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde | 2.1 |
| aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut inui- | |
| diam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad | |
| senatum misit, deum immortalium benignitate suis consiliis | 3.1 |
| patientia militum Ueios iam fore in potestate populi Romani; | |
| quid de praeda faciendum censerent? duae senatum dis- | 4.1 |
| tinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a | |
| filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui | |
| particeps esse praedae uellet in castra Ueios iret, altera Ap. | 5.1 |
| Claudi, qui largitionem nouam prodigam inaequalem incon- | |
| sultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus | |
| in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipen- | |
| dii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes | 5 |
| conferret; eius enim doni societatem sensuras aequaliter | 6.1 |
| omnium domos, non auidas in direptiones manus otiosorum | |
| urbanorum bellatorum praerepturas fortium praemia esse, | |
| cum ita ferme eueniat ut segnior sit praedator ut quisque | |
| laboris periculique praecipuam petere partem soleat. Lici- | 7.1 |
| nius contra suspectam et inuisam semper eam pecuniam fore | |
| aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac | |
| legum nouarum praebituram; satius igitur esse reconciliari | 8.1 |
| eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo | |
| tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello | |
| in quo prope consenuerint. gratius id fore laetiusque quod | |
| quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam | 5 |
| si multiplex alterius arbitrio accipiat. ipsum dictatorem | 9.1 |
| fugere inuidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; | |
| senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi | |
| ac pati habere quod cuique fors belli dederit. haec tutior | 10.1 |
| uisa sententia est quae popularem senatum faceret. edictum | |
| itaque est ad praedam Ueientem quibus uideretur in castra | |
| ad dictatorem proficiscerentur. |