| ingens profecta multitudo repleuit castra. tum dictator | 5.21.1.1 |
| auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, | |
| 'tuo ductu' inquit, 'Pythice Apollo, tuoque numine instinc- | 2.1 |
| tus pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam | |
| partem praedae uoueo. te simul, Iuno regina, quae nunc | 3.1 |
| Ueios colis, precor, ut nos uictores in nostram tuamque mox | |
| futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua | |
| templum accipiat'. haec precatus, superante multitudine | 4.1 |
| ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo | |
| ingruentis periculi sensus esset. Ueientes ignari se iam | 5.1 |
| a suis uatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in | |
| partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua | |
| euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque | |
| ultimum illum diem agere, nihil minus timentes quam sub- | 6.1 |
| rutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in | |
| muros pro se quisque armati discurrunt, mirantes quidnam | 7.1 |
| id esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus | |
| Romanus mouisset, tum uelut repentino icti furore improuidi | |
| currerent ad muros. | |
| inseritur huic loco fabula: immolante rege Ueientium | 8.1 |
| uocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset, | |
| ei uictoriam dari, exauditam in cuniculo mouisse Romanos | |
| milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem | |
| ferrent. sed in rebus tam antiquis si quae similia ueri sint | 9.1 |
| pro ueris accipiantur, satis habeam: haec ad ostentationem | |
| scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque | |
| adfirmare neque refellere est operae pretium. | |
| cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in aedem | 10.1 |
| Iunonis quae in Ueientana arce erat armatos repente edidit, | |
| et pars auersos in muris inuadunt hostes, pars claustra por- | |
| tarum reuellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieri- | |
| bus ac seruitiis iacerentur, inferunt ignes. clamor omnia | 11.1 |
| uariis terrentium ac pauentium uocibus mixto mulierum ac | |
| puerorum ploratu complet. momento temporis deiectis ex | 12.1 |
| muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine | |
| inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus | |
| impletur; omnibus locis pugnatur; deinde multa iam edita | 13.1 |
| caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut | |
| ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit. dedi inde | 14.1 |
| inermes coepti et ad praedam miles permissu dictatoris dis- | |
| currit. quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque | |
| opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur | |
| manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui deorum | 15.1 |
| hominumque nimia sua fortuna populique Romani uideretur, | |
| ut eam inuidiam lenire quam minimo suo priuato incommodo | |
| publicoque populi Romani liceret. conuertentem se inter | 16.1 |
| hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse; | |
| idque omen pertinuisse postea euentu rem coniectantibus | |
| uisum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis | |
| Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem. atque | 17.1 |
| ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae | |
| est consumptus: |