| postero die libera corpora dictator sub | 5.22.1.1 |
| corona uendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, | |
| haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec | |
| duci, qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo rem | |
| arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex | 2.1 |
| qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis senten- | |
| tiae auctor fuisset, acceptum referebant. | |
| cum iam humanae opes egestae a Ueiis essent, amoliri | 3.1 |
| tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam | |
| rapientium modo, coepere. namque delecti ex omni exer- | 4.1 |
| citu iuuenes, pure lautis corporibus, candida ueste, quibus | |
| deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, uenerabundi | |
| templum iniere, primo religiose admouentes manus, quod id | 5.1 |
| signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare | |
| non esset solitus. dein cum quidam, seu spiritu diuino | |
| tactus seu iuuenali ioco, 'uisne Romam ire, Iuno?' dixisset, | |
| adnuisse ceteri deam conclamauerunt. inde fabulae ad- | 6.1 |
| iectum est uocem quoque dicentis uelle auditam; motam | |
| certe sede sua parui molimenti adminiculis, sequentis modo | |
| accepimus leuem ac facilem tralatu fuisse, integramque in | 7.1 |
| Auentinum aeternam sedem suam quo uota Romani dicta- | |
| toris uocauerant perlatam, ubi templum ei postea idem qui | |
| uouerat Camillus dedicauit. hic Ueiorum occasus fuit, | 8.1 |
| urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam | |
| uel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque | |
| continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset | |
| quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operi- | 5 |
| bus tamen, non ui expugnata est. |