| Romam ut nuntiatum est Ueios captos, quamquam et | 5.23.1.1 |
| prodigia procurata fuerant et uatum responsa et Pythicae | |
| sortes notae, et quantum humanis adiuuari consiliis potuerat | |
| res ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, | |
| legerant, tamen quia tot annis uarie ibi bellatum erat mul- | 2.1 |
| taeque clades acceptae, uelut ex insperato immensum gau- | |
| dium fuit, et priusquam senatus decerneret plena omnia | 3.1 |
| templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. | |
| senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, sup- | |
| plicationes decernit. aduentus quoque dictatoris omnibus | 4.1 |
| ordinibus obuiam effusis celebratior quam ullius unquam | |
| antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei | |
| illius modum aliquantum excessit. maxime conspectus ipse | 5.1 |
| est, curru equis albis iuncto urbem inuectus, parumque id | |
| non ciuile modo sed humanum etiam uisum. Iouis Solisque | 6.1 |
| equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahe- | |
| bant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam | |
| gratior fuit. tum Iunoni reginae templum in Auentino | 7.1 |
| locauit, dedicauitque Matutae Matris; atque his diuinis | |
| humanisque rebus gestis dictatura se abdicauit. | |
| agi deinde de Apollinis dono coeptum. cui se decimam | 8.1 |
| uouisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices | |
| soluendum religione populum censerent, haud facile inibatur | 9.1 |
| ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita | |
| in sacrum secerneretur. tandem eo quod lenissimum uide- | 10.1 |
| batur decursum est, ut qui se domumque religione exsol- | |
| uere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, | |
| decimae pretium partis in publicum deferret, ut ex eo | 11.1 |
| donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, | |
| ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis | |
| animos a Camillo alienauit. inter haec pacificatum legati | 12.1 |
| a Uolscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut | |
| fessa tam diutino bello adquiesceret ciuitas quam quod digni | |
| peterent. |