| Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate in- | 5.24.1.1 |
| sequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Sci- | |
| pionem, M. Ualerium Maximum iterum K. Fabium Ambus- | |
| tum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium | |
| tertium. Corneliis Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio | 2.1 |
| Capenas sorte euenit. ab iis non urbes ui aut operibus | |
| temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum | |
| agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro | |
| relictum. ea clades Capenatem populum subegit; pax | 3.1 |
| petentibus data; in Faliscis bellum restabat. | |
| Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae | 4.1 |
| causa coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romano- | |
| rum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad | |
| id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant. ea | 5.1 |
| largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium | |
| obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Uolscos | |
| cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu | |
| sit, uberior ampliorque Romano agro? urbem quoque urbi | 6.1 |
| Romae uel situ uel magnificentia publicorum priuatorumque | |
| tectorum ac locorum praeponebant. quin illa quoque actio | 7.1 |
| mouebatur, quae post captam utique Romam a Gallis cele- | |
| bratior fuit, transmigrandi Ueios. ceterum partem plebis, | 8.1 |
| partem senatus habitando destinabant [Ueios,] duasque | |
| urbes communi re publica incoli a populo Romano posse. | |
| aduersus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se | 9.1 |
| citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam | |
| earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum | 10.1 |
| dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore? uictamne | |
| ut quisquam uictrici patriae praeferret sineretque maiorem | |
| fortunam captis esse Ueiis quam incolumibus fuerit? pos- | |
| tremo se relinqui a ciuibus in patria posse: ut relinquant | 11.1 |
| patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T. | |
| Sicinium—is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator | |
| erat—conditorem Ueios sequantur, relicto deo Romulo, dei | |
| filio, parente et auctore urbis Romae; | 5 |