| —haec cum foedis | 5.25.1.1 |
| certaminibus agerentur—nam partem tribunorum plebi patres | |
| in suam sententiam traxerant—, nulla res alia manibus tem- | 2.1 |
| perare plebem cogebat quam quod, urbi rixae committendae | |
| causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae | |
| offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. ab horum | 3.1 |
| aetatibus dignitatibusque et honoribus uiolandis dum ab- | |
| stinebatur, et ad reliquos similes conatus uerecundia irae | |
| obstabat. | |
| Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud | 4.1 |
| mirum id quidem esse, furere ciuitatem quae damnata | |
| uoti omnium rerum potiorem curam quam religione se ex- | |
| soluendi habeat. nihil de conlatione dicere, stipis uerius | 5.1 |
| quam decumae, quando ea se quisque priuatim obligauerit, | |
| liberatus sit populus. enimuero illud se tacere suam con- | 6.1 |
| scientiam non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum | |
| mouentium sit decuma designetur: urbis atque agri capti, | |
| quae et ipsa uoto contineatur, mentionem nullam fieri. cum | 7.1 |
| ea disceptatio, anceps senatui uisa, delegata ad pontifices | |
| esset, adhibito Camillo uisum collegio, quod eius ante con- | |
| ceptum uotum Ueientium fuisset et post uotum in potesta- | |
| tem populi Romani uenisset, eius partem decimam Apol- | 5 |
| lini sacram esse. ita in aestimationem urbs agerque uenit. | 8.1 |
| pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus | |
| ut aurum ex ea coemerent negotium datum. cuius cum | |
| copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultan- | |
| dam habitis communi decreto pollicitae tribunis militum | 5 |
| aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt. | |
| grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit; hono- | 9.1 |
| remque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut | |
| pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque ute- | |
| rentur. pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut | 10.1 |
| pecuniae soluerentur, crateram auream fieri placuit quae | |
| donum Apollini Delphos portaretur. | |
| simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem | 11.1 |
| tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante | |
| alios in Camillum: eum praedam Ueientanam publicando | 12.1 |
| sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter in- | |
| crepant; praesentium, cum se ultro iratis offerrent, uerecun- | |
| diam habent. simul extrahi rem ex eo anno uiderunt, | 13.1 |
| tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et | |
| patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi; ita tribuni | |
| plebis magna ex parte iidem refecti. |