| comitiis tribunorum militum patres summa ope euicerunt | 5.26.1.1 |
| ut M. Furius Camillus crearetur. propter bella simulabant | |
| parari ducem; sed largitioni tribuniciae aduersarius quaere- | |
| batur. cum Camillo creati tribuni militum consulari po- | 2.1 |
| testate L. Furius Medullinus sextum C. Aemilius L. Uale- | |
| rius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum. prin- | 3.1 |
| cipio anni tribuni plebis nihil mouerunt, donec M. Furius | |
| Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, pro- | |
| ficisceretur. differendo deinde elanguit res, et Camillo | |
| quem aduersarium maxime metuerant gloria in Faliscis | 5 |
| creuit. nam cum primo moenibus se hostes tenerent tu- | 4.1 |
| tissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis uilla- | |
| rum coegit eos egredi urbe. sed timor longius progredi | 5.1 |
| prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant, nulla | |
| re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, | |
| asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis | |
| uiis. ceterum Camillus, captiuum indidem ex agris secutus | 6.1 |
| ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto | |
| superioribus locis se ostendit. trifariam Romani munie- | 7.1 |
| bant; alius exercitus proelio intentus stabat. ibi impedire | |
| opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pa- | |
| uoris Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae | |
| propiora erant praelati urbem peterent. multi caesi uul- | 8.1 |
| neratique priusquam pauentes portis inciderent; castra capta; | |
| praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed | |
| seueritate imperii uicti eandem uirtutem et oderant et mira- | |
| bantur. obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per | 9.1 |
| occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes | |
| proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe, | |
| cum frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius | |
| obsessis quam obsidentibus suppeterent. uidebaturque | 10.1 |
| aeque diuturnus futurus labor ac Ueiis fuisset, ni fortuna | |
| imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis | |
| specimen [et] maturam uictoriam dedisset. |