| mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, | 5.27.1.1 |
| simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, | |
| unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere | |
| fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat. is cum in | 2.1 |
| pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique | |
| causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, | |
| [dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo | |
| eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi | 5 |
| res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque | |
| inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. ibi | 3.1 |
| scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, Falerios se | 4.1 |
| in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum | |
| parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit. quae | 5.1 |
| ubi Camillus audiuit, 'non ad similem' inquit, 'tui nec | |
| populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto mu- | |
| nere uenisti. nobis cum Faliscis quae pacto fit humano | 6.1 |
| societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est erit- | |
| que. sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus | |
| quam fortiter didicimus gerere. arma habemus non aduer- | 7.1 |
| sus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed | |
| aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, | |
| castra Romana ad Ueios oppugnarunt. eos tu quantum in | 8.1 |
| te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis artibus, uirtute | |
| opere armis, sicut Ueios uincam'. denudatum deinde eum | 9.1 |
| manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris | |
| tradidit, uirgasque eis quibus proditorem agerent in | |
| urbem uerberantes dedit. ad quod spectaculum concursu | 10.1 |
| populi primum facto, deinde a magistratibus de re noua | |
| uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo | |
| efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capena- | |
| tium pacem mallent, apud eos pacem uniuersa posceret | 5 |
| ciuitas. fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia | 11.1 |
| celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in | |
| castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui | |
| dederent Falerios proficiscuntur. introducti ad senatum ita | 12.1 |
| locuti traduntur: 'patres conscripti, uictoria cui nec deus | |
| nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore | |
| uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius | |
| est, melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris | 5 |
| uicturos. euentu huius belli duo salutaria exempla prodita | 13.1 |
| humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem | |
| uictoriam maluistis; nos fide prouocati uictoriam ultro detu- | |
| limus. sub dicione uestra sumus; mittite qui arma, qui | 14.1 |
| obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. nec uos | 15.1 |
| fidei nostrae nec nos imperii uestri paenitebit.' Camillo et | |
| ab hostibus et a ciuibus gratiae actae. Faliscis in stipen- | |
| dium militum eius anni, ut populus Romanus tributo uacaret, | |
| pecunia imperata. pace data exercitus Romam reductus. | 5 |