| Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem | 5.28.1.1 |
| albi per urbem uexerant equi insignis, iustitia fideque hosti- | |
| bus uictis cum in urbem redisset, taciti eius uerecundiam | |
| non tulit senatus quin sine mora uoti liberaretur; crateram- | 2.1 |
| que auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, | |
| L. Ualerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una naue, | |
| haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti deue- | |
| huntur Liparas. mos erat ciuitatis uelut publico latrocinio | 3.1 |
| partam praedam diuidere. forte eo anno in summo magis- | |
| tratu erat Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam | |
| suis; qui legatorum nomen donumque et deum cui mittere- | 4.1 |
| tur et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque, quae | |
| semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit, | |
| adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio | |
| etiam nauium Delphos prosecutus, Romam inde sospites | 5 |
| restituit. hospitium cum eo senatus consulto est factum | 5.1 |
| donaque publice data. | |
| eodem anno in Aequis uarie bellatum, adeo ut in incerto | |
| fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent uictine | |
| essent. imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. | 6.1 |
| Aemilius Sp. Postumius. primo rem communiter gesserunt; | |
| fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio Uerruginem ob- | |
| tinere placuit, Postumium fines uastare. ibi eum incom- | 7.1 |
| posito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti | |
| Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos; pa- | |
| uorque inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est | |
| perlatus. Postumius suis in tutum receptis cum contione | 8.1 |
| aduocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab igna- | |
| uissimo ac fugacissimo hoste, conclamat uniuersus exercitus | |
| merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem | |
| correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. | 5 |
| poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret—et in | 9.1 |
| conspectu erant, posita in plano—nihil poenae recusabant ni | |
| ea ante noctem expugnassent. conlaudatos corpora curare | 10.1 |
| paratosque esse quarta uigilia iubet. et hostes nocturnam | |
| fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat | |
| Uerruginem excluderent, fuere obuii; proeliumque ante | |
| lucem—sed luna pernox erat—commissum est. [et] haud | 5 |
| incertius diurno proelium fuit; sed clamor Uerruginem per- | 11.1 |
| latus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum | |
| iniecit pauoris ut nequiquam retinente atque obsecrante | |
| Aemilio Tusculum palati fugerent. inde fama Romam per- | 12.1 |
| lata est Postumium exercitumque occisum. qui ubi prima | |
| lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum pere- | |
| quitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut | |
| non ultra sustinuerint impetum Aequi. caedes inde fugien- | 13.1 |
| tium, qualis ubi ira magis quam uirtute res geritur, ad per- | |
| niciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium | |
| nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio laureatae | |
| sequuntur, uictoriam populi Romani esse, Aequorum exer- | 5 |
| citum deletum. |