tribunorum plebis actiones quia nondum inuenerant 5.29.1.1
finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et
patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis
comitiis plebs ualuit; quem dolorem ulti patres sunt senatus 2.1
consulto facto ut consules, inuisus plebi magistratus, crea-
rentur. annum post quintum decimum creati consules
L. Lucretius Flauus Ser. Sulpicius Camerinus. principio 3.1
huius anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat
coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob
id ipsum consulibus resistentibus omnique ciuitate in unam
eam curam conuersa, Uitelliam coloniam Romanam in suo 5
agro Aequi expugnant. colonorum pars maxima incolumis, 4.1
quia nocte proditione oppidum captum liberam per auersa
urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio con- 5.1
suli ea prouincia euenit. is cum exercitu profectus acie
hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen
redit. dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris 6.1
A. Uerginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu
ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut uitae ullo
crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat prae-
terquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae 5
intercessissent. uicit tamen gratiam senatus plebis ira et 7.1
pessimo exemplo innoxii denis milibus grauis aeris con-
demnati sunt. id aegre passi patres; Camillus palam sce- 8.1
leris plebem arguere quae iam in suos uersa non intellegeret
se prauo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse,
intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse; nam 9.1
quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus
patres laturos, falli eos. si tribunicia uis tribunicio auxilio
repelli nequeat, aliud telum patres inuenturos esse; consu- 10.1
lesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos
taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent.
haec propalam contionabundus in dies magis augebat
iras hominum: 5