| senatum uero incitare aduersus legem haud | 5.30.1.1 |
| desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies feren- | |
| dae legis uenisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris | |
| focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimi- | |
| candum fore. nam quod ad se priuatim attineat, si suae | 2.1 |
| gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, | |
| sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, | |
| cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere | |
| urbem latam in triumpho suo, insistere omnes uestigiis lau- | 5 |
| dum suarum; sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis | 3.1 |
| immortalibus incoli urbem, et in captiuo solo habitare | |
| populum Romanum et uictrice patria uictam mutari. | |
| his adhortationibus principes concitati [patres] senes | 4.1 |
| iuuenesque cum ferretur lex agmine facto in forum uene- | |
| runt, dissipatique per tribus, suos quisque tribules pren- | |
| santes, orare cum lacrimis coepere ne eam patriam pro qua | 5.1 |
| fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent | |
| desererent, Capitolium, aedem Uestae, cetera circa templa | |
| deorum ostentantes; ne exsulem, extorrem populum Roma- | 6.1 |
| num ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem | |
| agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi | |
| Ueios, ne Roma desereretur. quia non ui agebant sed | 7.1 |
| precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religio- | |
| sum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiqua- | |
| runt quam iusserunt. adeoque ea uictoria laeta patribus | 8.1 |
| fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus con- | |
| sultum fieret ut agri Ueientani septena iugera plebi diuide- | |
| rentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in | |
| domo liberorum capitum ratio haberetur, uellentque in eam | 5 |
| spem liberos tollere. |