| eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus | 5.31.1.1 |
| consularia comitia haberentur. creati consules L. Ualerius | 2.1 |
| Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. | |
| hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator | |
| uouerat Ueienti bello. eodem anno aedes Iunonis reginae | 3.1 |
| ab eodem dictatore eodemque bello uota dedicatur, celebra- | |
| tamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. | |
| bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, | 4.1 |
| fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Ualerio | |
| quod perseuerantior cedentes <insequi> [in fuga] fuit, trium- | |
| phus, Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est. | |
| eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum; | 5.1 |
| quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex | |
| siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit. | |
| ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati | |
| ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus po- | 5 |
| pulis indictum. C. Iulius censor decessit; in eius locum | 6.1 |
| M. Cornelius suffectus;—quae res postea religioni fuit quia | |
| eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui | 7.1 |
| locum censor sufficitur;—consulibusque morbo implicitis, | |
| placuit per interregnum renouari auspicia. itaque cum ex | 8.1 |
| senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex | |
| creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is | |
| deinde L. Ualerium Potitum interregem prodidit. ab eo | 9.1 |
| creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui | |
| eorum incommoda ualetudo fuisset, copia magistratuum rei | |
| publicae esset. |