| kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius | 5.32.1.1 |
| Ser. Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septi- | |
| mum Agrippa Furius C. Aemilius iterum. ex his L. | 2.1 |
| Lucretio et C. Aemilio Uolsinienses prouincia euenit, Sappi- | |
| nates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. prius cum Uolsinien- | |
| sibus pugnatum est. bellum numero hostium ingens, certa- | 3.1 |
| mine haud sane asperum fuit. fusa concursu primo acies; | |
| in fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis | |
| armis in deditionem uenerunt. eius belli fama effecit ne | 4.1 |
| se pugnae committerent Sappinates; moenibus armati se | |
| tutabantur. Romani praedas passim et ex Sappinati agro et | |
| ex Uolsiniensi, nullo eam uim arcente, egerunt; donec | 5.1 |
| Uolsiniensibus fessis bello, ea condicione ut res populo | |
| Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui prae- | |
| starent, in uiginti annos indutiae datae. | |
| eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiauit tribunis se | 6.1 |
| in Noua uia, ubi nunc sacellum est supra aedem Uestae, | |
| uocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magi- | |
| stratibus dici iuberet Gallos aduentare. id ut fit propter | 7.1 |
| auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque | |
| ignotior gens erat. neque deorum modo monita ingruente | |
| fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat, | |
| M. Furium ab urbe amouere. qui die dicta ab L. Apuleio | 8.1 |
| tribuno plebis propter praedam Ueientanam, filio quoque | |
| adulescente per idem tempus orbatus, cum accitis domum | |
| tribulibus clientibusque quae magna pars plebis erat, per- | |
| contatus animos eorum responsum tulisset se conlaturos | 5 |
| quanti damnatus esset, absoluere eum non posse, in exsi- | 9.1 |
| lium abiit, precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea | |
| iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui ciuitati | |
| ingratae facerent. absens quindecim milibus grauis aeris | |
| damnatur. | 5 |