iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad
|
6.7.1.1
|
Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem
|
|
Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum
|
|
Hernicorumque <uim> conciuerant ex integerrimis diutina
|
|
pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus com-
|
5
|
mouit animos militis Romani. quod ubi aciem iam
|
2.1
|
instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas mili-
|
|
tum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et
|
|
resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas
|
|
cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem
|
5
|
tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in
|
3.1
|
equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines
|
|
interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita
|
|
cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis
|
|
est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriae-
|
5
|
que uestrae? uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque
|
4.1
|
captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam,
|
|
modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis
|
|
Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis. an me, quod non dicta-
|
5.1
|
tor uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem?
|
|
neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me
|
|
nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura
|
|
mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.
|
5
|
iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc
|
6.1
|
bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum
|
|
belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit
|
|
ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'
|
|