Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in
|
6.27.1.1
|
Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam
|
|
patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis
|
2.1
|
tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Ualeriis
|
|
—Lucio quintum, Publio tertium—[et] C. Sergio tertium
|
|
Licinio† Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Malu-
|
|
ginense. censoribus quoque eguit annus, maxime propter
|
3.1
|
incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam
|
|
inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus
|
|
fide magis quam fortuna debentium laborare creditum
|
|
uideri expediebat. creati censores C. Sulpicius Camerinus
|
4.1
|
Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi,
|
|
quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est.
|
|
igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii
|
5.1
|
uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut
|
|
dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum
|
|
fuit. eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam
|
6.1
|
negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census
|
|
cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae
|
|
indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim
|
|
obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus; passim
|
7.1
|
iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum,
|
|
ab Satrico Uelitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis
|
|
Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam
|
|
hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in
|
5
|
urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere
|
|
in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de
|
|
leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem. quod
|
8.1
|
si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici
|
|
quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros
|
|
neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque
|
|
ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid
|
5
|
alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo
|
|
debeatur.
|
|
merces seditionis proposita confestim seditionem excita-
|
9.1
|
uit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam
|
|
belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae
|
|
utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri
|
|
coepta; nam neque duci addictos tribuni sinebant neque
|
10.1
|
iuniores nomina dabant. cum patribus minor <in> praesens
|
|
cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset
|
|
—quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino
|
|
consedisse nuntiabatur—interim tribunos plebis fama ea
|
11.1
|
ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deter-
|
|
ruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe
|
|
quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit.
|
|