| necdum certa Romanis uictoria erat; alia in campum | 7.24.1.1 |
| degressis supererat moles. namque multitudo Gallorum, | 2.1 |
| sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus | |
| exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem | |
| ciebat; stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum | 3.1 |
| fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter | |
| primores incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto | |
| cesserat parumper ex acie. iamque omissa cunctando uic- | 4.1 |
| toria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima | |
| signa 'quid stas, miles?' inquit; 'non cum Latino Sabinoque | |
| hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias; in | 5.1 |
| beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. | |
| propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis | |
| corporibus hostium superstatis; complete eadem strage | |
| campos qua montes replestis. nolite exspectare dum | 6.1 |
| stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in | |
| hostem.' his adhortationibus iterum coorti pellunt loco | 7.1 |
| primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium | |
| agmen perrumpunt. inde barbari dissipati, quibus nec certa | 8.1 |
| imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique | |
| per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod | |
| editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem | |
| Albanam petunt. consul non ultra castra insecutus, quia | 9.1 |
| et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste | |
| occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uic- | |
| torem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam | |
| reduxit. moram triumpho uolnus consulis attulit eademque | 10.1 |
| causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris | |
| consulibus comitia haberet. dictator L. Furius Camillus | 11.1 |
| dictus addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit | |
| patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id | |
| meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam | |
| Ap. Claudium Crassum dixit. | 5 |