ubi cum stationibus quieti tempus tererent, Gallus 7.26.1.1
processit magnitudine atque armis insignis; quatiensque
scutum hasta cum silentium fecisset, prouocat per inter-
pretem unum ex Romanis qui secum ferro decernat.
M. erat Ualerius tribunus militum adulescens, qui haud 2.1
indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius
sciscitatus consulis uoluntatem, in medium armatus processit.
minus insigne certamen humanum numine interposito 3.1
deorum factum; namque conserenti iam manum Romano
coruus repente in galea consedit, in hostem uersus. quod 4.1
primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus,
precatus deinde, si diuus, si diua esset qui sibi praepetem
misisset, uolens propitius adesset. dictu mirabile, tenuit 5.1
non solum ales captam semel sedem sed, quotienscumque
certamen initum est, leuans se alis os oculosque hostis rostro
et unguibus appetit, donec territum prodigii talis uisu ocu-
lisque simul ac mente turbatum Ualerius obtruncat; coruus 5
ex conspectu elatus orientem petit. hactenus quietae 6.1
utrimque stationes fuere; postquam spoliare corpus caesi
hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et
Romanorum cursus ad uictorem etiam ocior fuit. ibi circa
iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox con- 5
citatur. iam non manipulis proximarum stationum sed 7.1
legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum
militem uictoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis
dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis
tribunum, 'hunc imitare, miles' aiebat, 'et circa iacentem 5
ducem sterne Gallorum cateruas.' di hominesque illi 8.1
adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine
ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum euentum,
inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat.
inter primos, quorum concursus alios exciuerat, atrox proe- 9.1
lium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli
ueniret, terga uertit. primo per Uolscos Falernumque
agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum
petierunt. 5
consul contione aduocata laudatum tribunum decem 10.1
bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum
maritimum curare cum praetore iunxit castra. ibi quia res 11.1
trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem
uidebantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Tor-
quatum ex auctoritate senatus dixit. dictator magistro 12.1
equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit
aemulumque decoris sui absentem M. Ualerium Coruum—
id enim illi deinde cognominis fuit—summo fauore populi,
tres et uiginti natum annos, consulem renuntiauit. collega 13.1
Coruo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus,
datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta
res; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat. postremo 14.1
cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera neces-
saria usui deficiente Italiam reliquere. cuius populi ea 15.1
cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est. maxime Sici-
liae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea
tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes
horrebat. 5