| exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia | 7.27.1.1 |
| ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia | |
| ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut | |
| libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium | |
| fuit. eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta | 2.1 |
| restitutaque urbs quam Latini diruerant. et cum Cartha- | |
| giniensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac | |
| societatem petentes uenissent. | |
| idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato | 3.1 |
| ii† C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex | |
| unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, | |
| ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispen- | 4.1 |
| sata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen | |
| publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui | |
| fuit. leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu super- | |
| sessum. | 5 |
| tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M. Uale- | 5.1 |
| rius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex | |
| Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos | |
| Latinorum ad concitandum bellum, prius quam plus hostium | 6.1 |
| fieret Uolscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto | |
| pergit. quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam | |
| ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla | |
| mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. | 5 |
| Uolsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, | 7.1 |
| certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in | |
| muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta | |
| iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter | |
| multitudinem imbellem sese dedidere. oppidum dirutum | 8.1 |
| atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere | |
| ignem: praeda omnis militi data. extra praedam quattuor | |
| milia deditorum habita; eos uinctos consul ante currum | |
| triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in | 5 |
| aerarium redegit. sunt qui hanc multitudinem captiuam | 9.1 |
| seruorum fuisse scribant, idque magis ueri simile est quam | |
| deditos uenisse. |