| hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sul- | 7.28.1.1 |
| picius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina popu- | |
| latione coeptum; metuque ne id factum populi unius con- | 2.1 |
| silium omnis nominis Latini esset, dictator—uelut aduersus | |
| armatum iam Latium—L. Furius creatus magistrum equitum | |
| Cn. Manlium Capitolinum dixit; et cum—quod per magnos | 3.1 |
| tumultus fieri solitum erat—iustitio indicto dilectus sine uaca- | |
| tionibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in | |
| Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium | |
| animi inuenti; prima itaque acie debellatum est. dictator | 4.1 |
| tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione | |
| se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas | |
| ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae | |
| uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset, | 5 |
| dictatura se abdicauit. senatus duumuiros ad eam aedem | 5.1 |
| pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; | |
| locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capi- | |
| tolini fuerat. consules dictatoris exercitu ad bellum Uolscum | 6.1 |
| usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. | |
| anno postquam uota erat aedes Monetae dedicatur C. | |
| Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consuli- | |
| bus. prodigium extemplo dedicationem secutum, simile | 7.1 |
| uetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit | |
| et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum plena | |
| religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum | |
| constituendarum causa dici. dictus P. Ualerius Publicola; | 8.1 |
| magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. non | |
| tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam | |
| populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. | |
| iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus | 9.1 |
| ab aedilibus dicta dies esset, traduntur; et res haud ulla | |
| insigni ad memoriam causa ad interregnum redit. ex in- | 10.1 |
| terregno, ut id actum uideri posset, ambo patricii consules | |
| creati sunt, M. Ualerius Coruus tertium A. Cornelius Cossus. |