| maiora iam hinc bella et uiribus hostium et longinquitate | 7.29.1.1 |
| uel regionum uel temporum [spatio] quibus bellatum est | |
| dicentur. namque eo anno aduersus Samnites, gentem | |
| opibus armisque ualidam, mota arma; Samnitium bellum | 2.1 |
| ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. | |
| quanta rerum moles. quotiens in extrema periculorum | |
| uentum, ut in hanc magnitudinem quae uix sustinetur erigi | |
| imperium posset. belli autem causa cum Samnitibus | 3.1 |
| Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrin- | |
| secus uenit, non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis | 4.1 |
| iniusta arma, quia uiribus plus poterant, cum intulissent, | |
| coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Cam- | |
| panis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesi- | 5.1 |
| dium sociorum quam uires cum attulissent, fluentes luxu ab | |
| duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde | |
| molem omnem belli uerterunt. namque Samnites, omissis | 6.1 |
| Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde | |
| aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset, | |
| Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo | |
| occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem | 5 |
| quae Capuam Tifataque interiacet. ibi rursus acie dimica- | 7.1 |
| tum; aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi, | |
| cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes | |
| esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium. |