| legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam | 7.30.1.1 |
| locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres | |
| conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in prae- | |
| sens a uobis petitum. quam si secundis rebus nostris | 2.1 |
| petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo con- | |
| tracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in | |
| amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, | |
| subiecti atque obnoxii uobis minus essemus; nunc, miseri- | 3.1 |
| cordia uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, | |
| beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati | |
| atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur. neque | 4.1 |
| hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt, | |
| ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii | |
| uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere | |
| Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est. | 5 |
| fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae, | 5.1 |
| uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret: Campani, | 6.1 |
| etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis | |
| amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam | |
| uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus | |
| uestris in amicitiam uenimus uestram. Aequis Uolscisque, | 7.1 |
| aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se mouerint, | |
| ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores | |
| feceritis, id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus. | |
| subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt, quod | 8.1 |
| propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra, con- | |
| tinens imperium usque ad nos habebitis. acerbum ac | 9.1 |
| miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum | |
| est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Cam- | |
| pani simus. si defenditis, uestri, si deseritis, Samnitium | 10.1 |
| erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an | |
| Samnitium uiribus accedere malitis, deliberate. | |
| omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam, ues- | 11.1 |
| trum auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, | |
| qui [eam] implorantibus aliis auxilium dum supra uires | |
| suas praestant, †omnes† ipsi in hanc necessitatem uenerunt. | |
| quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis, | 12.1 |
| cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samni- | |
| tium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum | |
| illud incendium esse. nec enim nunc, quia dolent iniuriam | 13.1 |
| acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse | |
| causam, oppugnatum nos ueniunt. an, si ultio irae haec | 14.1 |
| et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod | |
| semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones | |
| nostras cecidere? quae est ista tam infesta ira quam per | 15.1 |
| duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc | |
| populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum | |
| actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro ignique | |
| uastata. hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas | 16.1 |
| explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut de- | |
| lere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt. sed uos | 17.1 |
| potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos | |
| habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem | |
| iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra, | |
| ne bello quidem arbitror uobis opus fore. usque ad nos | 18.1 |
| contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque | |
| umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde | |
| habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existi- | |
| maturi. uobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs | 19.1 |
| frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium | |
| numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obse- | |
| quio erga uos fideque superet. | |
| adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum | 20.1 |
| inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam | |
| futuram. qua frequentia omnium generum multitudinis | 21.1 |
| prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia | |
| uotorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc | |
| exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges | |
| liberosque nostros esse? stare omnem multitudinem ad | 22.1 |
| portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo. | |
| quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus | |
| animi renuntiare iubetis? alterum responsum salutem uic- | 23.1 |
| toriam lucem ac libertatem; alterum—ominari horreo quae | |
| ferat. proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis | |
| aut nusquam ullis futuris nobis consulite.' |