| summotis deinde legatis, cum consultus senatus esset, | 7.31.1.1 |
| etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, | |
| uberrimus ager marique propinquus ad uarietates annonae | |
| horreum populi Romani fore uidebatur, tamen tanta utilitate | |
| fides antiquior fuit responditque ita ex auctoritate senatus | 5 |
| consul. 'auxilio uos, Campani, dignos censet senatus; | 2.1 |
| sed ita uobiscum amicitiam institui par est, ne qua uetustior | |
| amicitia ac societas uioletur. Samnites nobiscum foedere | |
| iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines uiola- | |
| tura, aduersus Samnites uobis negamus; legatos, sicut fas | 5 |
| iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne | |
| qua uobis uis fiat.' ad ea princeps legationis—sic enim | 3.1 |
| domo mandatum attulerant—'quando quidem' inquit, 'nos- | |
| tra tueri aduersus uim atque iniuria iusta ui non uoltis, | |
| uestra certe defendetis; itaque populum Campanum urbem- | 4.1 |
| que Capuam, agros, delubra deum, diuina humanaque omnia | |
| in uestram, patres conscripti, populique Romani dicionem | |
| dedimus, quidquid deinde patiemur dediticii uestri pas- | |
| suri'. | 5 |
| sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni | 5.1 |
| lacrimarum in uestibulo curiae procubuerunt. commoti | 6.1 |
| patres uice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus | |
| populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxi- | |
| lium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se | |
| ipse suaque omnia potestatis alienae faceret. tum iam fides | 7.1 |
| agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium | |
| populum censebant, si agrum urbemque per deditionem | |
| factam populi Romani oppugnarent. legatos itaque ex- | 8.1 |
| templo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut pre- | |
| ces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium | |
| memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent; | |
| peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent | 9.1 |
| neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hos- | |
| tilia arma inferrent; si leniter agendo parum proficerent, | 10.1 |
| denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque uerbis, | |
| ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. haec legatis | 11.1 |
| agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter respon- | |
| sum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum sed | |
| magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos | |
| cohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut prae- | 12.1 |
| datum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur. |