exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia 7.27.1.1
ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia
ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut
libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium
fuit. eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta 2.1
restitutaque urbs quam Latini diruerant. et cum Cartha-
giniensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac
societatem petentes uenissent.
idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato 3.1
ii† C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex
unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii,
ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispen- 4.1
sata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen
publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui
fuit. leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu super-
sessum. 5
tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M. Uale- 5.1
rius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex
Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos
Latinorum ad concitandum bellum, prius quam plus hostium 6.1
fieret Uolscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto
pergit. quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam
ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla
mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. 5
Uolsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, 7.1
certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in
muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta
iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter
multitudinem imbellem sese dedidere. oppidum dirutum 8.1
atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere
ignem: praeda omnis militi data. extra praedam quattuor
milia deditorum habita; eos uinctos consul ante currum
triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in 5
aerarium redegit. sunt qui hanc multitudinem captiuam 9.1
seruorum fuisse scribant, idque magis ueri simile est quam
deditos uenisse.