| non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos | 7.33.1.1 |
| militum haud grauate munia obeundo. in ludo praeterea | 2.1 |
| militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certa- | |
| mina ineunt, comiter facilis; uincere ac uinci uoltu eodem | |
| nec quemquam aspernari parem qui se offerret; factis | 3.1 |
| benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam | |
| suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus | |
| artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. itaque uniuer- | 4.1 |
| sus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus | |
| ducis castris egreditur. | |
| proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, | 5.1 |
| aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium | |
| commissum est. Samnitibus ferociam augebant nouae res | 6.1 |
| gestae et paucos ante dies geminata uictoria, Romanis contra | |
| quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis | |
| uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat. pugna | 7.1 |
| indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt | |
| ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. tum | 8.1 |
| consul trepidationem iniciendam ratus, quando ui pelli non | |
| poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium | |
| conatur. quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo | 9.1 |
| uoluere turmas uidit nec posse aperire in hostes uiam, reuec- | |
| tus ad antesignanos legionum, cum desiluisset ex equo, | |
| 'nostrum' inquit, 'peditum illud, milites, est opus; agite- | 10.1 |
| dum, ut me uideritis, quacumque incessero in aciem hostium, | |
| ferro uiam facientem, sic pro se quisque obuios sternite; illa | |
| omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage | |
| uasta cernetis.' haec dicta dederat, cum equites consulis | 11.1 |
| iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem | |
| aperiunt uiam. primus omnium consul inuadit hostem et | |
| cum quo forte contulit gradum obtruncat. hoc spectaculo | 12.1 |
| accensi dextra laeuaque ante se quisque memorandum proe- | |
| lium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt | |
| quam inferunt uolnera. | |
| aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes circa signa | 13.1 |
| Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo morte sola | |
| uinci destinauerant animis. itaque Romani cum et fluere | 14.1 |
| iam lassitudine uires sentirent et diei haud multum superesse, | |
| accensi ira concitant se in hostem. tum primum referri | 15.1 |
| pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, | |
| occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox uictoriam | |
| magis quam proelium diremisset. et Romani fatebantur | 16.1 |
| nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, | |
| cum quaereretur quaenam prima causa tam obstinatos | |
| mouisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere uisos | 17.1 |
| aiebant uesanosque uoltus et furentia ora; inde plus quam | |
| ex alia ulla re terroris ortum. quem terrorem non pugnae | |
| solum euentu sed nocturna profectione confessi sunt. pos- | 18.1 |
| tero die uacuis hostium castris Romanus potitur, quo se | |
| omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit. |