| uigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari | 7.35.1.1 |
| iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, | |
| armati cum silentio ad se conuenirent. quo ubi, sicut | 2.1 |
| edictum erat, taciti conuenerunt, 'hoc silentium, milites,' | |
| inquit, 'omisso militari adsensu in me audiendo seruandum | |
| est. ubi sententiam meam uobis peregero, tum quibus | |
| eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae | 5 |
| pars maior erit, eo stabitur consilio. nunc quae mente | 3.1 |
| agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic | |
| uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute hinc | |
| oportet euadatis. ueniendo huc exercitum egregium populo | 4.1 |
| Romano seruastis: erumpendo hinc uosmet ipsos seruate; | |
| digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius | |
| auxilio egueritis. cum eo hoste res est, qui hesterno die | 5.1 |
| delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, | |
| hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non | |
| ante uiderit quam captum a nobis, nos tam paucos tot ipse | 6.1 |
| milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, | |
| cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. quem | |
| uidentem ac uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, | |
| immo necesse est; in eo enim loco res sunt nostrae ut | 7.1 |
| uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii | |
| auctor sim. neque enim, maneatis an abeatis hinc, delibe- | 8.1 |
| rari potest, cum praeter arma et animos armorum memores | |
| nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum | |
| sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus. | |
| ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut in- | 9.1 |
| terdiu aut nocte faciamus oportet. ecce autem aliud minus | 10.1 |
| dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo | |
| perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corpori- | |
| bus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? atqui | |
| si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis | 5 |
| aptissima hora est. signo secundae uigiliae conuenistis, quod | 11.1 |
| tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita | |
| uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore | |
| subito pauorem iniecturi. me modo sequimini, quem secuti | 12.1 |
| estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. quibus | |
| haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus | |
| transite.' |